|
Dedication: ILLUSTRISSIMO ET REVERENDISSIMO | CAPITULO | ET | DD. CANONICIS | Sacrosanctæ Basilicæ Vaticanæ | VIRGILIVS MAZZOCCHIVS FEL. | Legitis aliquando, Illustrissimi & Reuendissimi DD: sacros musici concentus Flores, quos ad Principum Apostolorum augustos cineres cultus era vos meus multò ante conseuerat. Et quanquam illos rudis edidit ingenij gleba, non ingratos tamen fore confido: quia non vulgarium florum instar mutam naribus, sed argutam & musicam auribus, animis verò cælestem diuinamque auram olent. Hiberni sunt partus, ac gelido Decembri natus: vt intelligatis, quantus illos animi calor impulerit, qui media hyeme florentis obsequij Ver vobis præfestinauit. Nec illi iam inuident priscis floribus, Regum nomina præferentibus: quia vestro nomine inscribuntur.
|
|
INDEX | BINIS VOCIBVS. | Nos autem, Due Bassi. num. 1 | Veni sponsa Christi, Canto, & Alto. 2 | Tu es gloria Mea, Due Alti. 3 | Benedicite Dominum, Canto, e Basso. 5 | In nomine Iesu, Canto, e Basso. 6 | Iesum omnes agnoscite, Canto, e Basso. 7 | Beata Mater, Canto, e Tenore. 8 | Spiritus Dominus [sic], Due Canti. 9 | Sacerdotes Dei, Alto, e Tenore. 10 | Salua nos Christe, Alto, e Tenore. 11 | Ideo iure Turando, Due Canti. 12 | TERNIS VOCIBVS. | Ave verum, Due Canti, e Basso. 13 | Adoramus te Christe, Alto, Tenore, e Basso. 14 | Qui me confessus, Due Canti, e Basso. 15 | Gaudete in Domino, Due Canti, & Alto. 16 | Ecce radix, Due Canti, e Tenore. 18 | Omnes sancti, Due Canti, e Basso. 20 | QVATERNIS VOCIBVS. | Quam dilecta, Due Canti, Alto, e Tenore. 21
|